Dienstag, 5. November 2013

MURIUM ARX LATINE: PARS 1

Medio in Rheno ad Bingium (haud procul a Bingio) ex perantiquis temporibus Murium Arx est (stat), antea statio vectigalis. Contra arx Ehrenfels sita est. Ibi in turri quondam Hatto archiepiscopus vivens a muribus devoratus (esus) est. Hatto, sic fabula narrat, vir pessimus erat. Saepe dicere solebat: "Mures me devorent (edant), nisi verum est!" Tum fames magna erat (fiebat). Hatto statim solutionem habebat, quae sibi conveniebat: Melium esse, si miseri mortui essent. Ergo malus, ut erat, miseros in horreum invitavit, quasi ibi eis aliquid ad cenandum (edendum) dare vellet. Tum vero horreum incendi iussit. Miseri clamorem tollebant (sustulerunt). Tunc Hatto: "Audite, quomodo mures "cereiales" fistula canant. Nunc miseriae finis erit. Mures me devorent (edant), nisi verum est!"
---
text
by me

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen